NOMINARI indignus

NOMINARI indignus
NOMINARI indignus
inter summa convitia. Testamentum vetus Grunii Porcelli, Nec-nominando coco, do, lego ac dimitto popam ac pistillum, liget sibi collum de reste. Sulpitius Seu. fine Dialogorum c. 22. Quod si veltequondam, velme semper audire voluisset, et Martinum magis, quam illum. quem nominare nolo, fuisset imitatus, numquam a me tam crudeliter disparatus fuisset. Gallienus Imperator apud Voriscum Probo c. 6. Habeo tamm parentem Aurelium Probum, quô laborante possim esse securus. Qui si afsuisset, numquam ille, ne nominandus quidem Tyrannus sibi usurpâsset Imperium. Homer. Od. τ. v. 260.
Ὤχετ᾿ ἐποψόμενος κακοΐλιον οὐκ ὀνομαςὴν:
Papin. Statius Theb. l. 3. v. 215.
——— multumque nefas Eteoclis acerbat
Crudelem infandumque vocans ———
Alii. Quo facit, quod diem suum natalem non numerandum, non memorandum, vocet Beatus Hiob c. 3. v. 6. et extremô aevô Ordericus Vitalis Historiae Eccle. l. 3. Infandi homines, inquit, dum Uticensis Ecclesia consurgeret, coeperunt varias simultatum causas colligere. Hodieque apud Waldenscs infensissimum humani generis hostem nominari nefas habetur etc. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium d. l. inprimis vero Comment. de Superstit, Vett.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”